#Matth. XIX.#Eccle. I#I Cor. XV
Tunc Petrus ait: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te; quid ergo erit nobis?Supple, relinquendum? Illa enim omnia reliquerat Petrus, de quibus dictum: Et omnia vanitas. Illa autem omnia sibi retinuerat, de quibus dictum est: Deus est omnia in omnibus. Et respondit Jesus: Cum sederit Filius hominus in sede majestatis suae in regeneratione, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Fit in baptismo prima regeneratio in anima, fiet in judicio secunda in corpore. Ibi contemptores mundi cum Domino judicabunt, non solum cooperatione, sed etiam auctoritate. Duodenarius autem ponitur pro plenitude potestatis, et duodecim tribus Israel pro omnibus judicandis. Duodenarius enim ex septenario, qui est numerus universitatis surgit, id est ex partibus septenarii in se ductis. Quidam tamen hoc solis discipulis dictum dicunt, et impletum jam esse in subjectione mundi, quia quasi potestatem habentes super omnem Ecclesiam sedent. Post ad omnes generaliter sermo directus est: Omnis qui reliquerit domum, aut parentes, etc., centuplum accipiet, nunc in hoc tempore, et in futuro vitam aeternam. Quia praeter spiritualia, quae quasi centuplum sunt comparata carnalibus, sancti viri alios sanctos plus etiam propinquis suis diligunt.